monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Ideoque nucinum baculum sumere iubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad eius similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet.
2 Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio eius etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit.